AGONES Capitolini

AGONES Capitolini
AGONES Capitolini
a Domitiano Imperatore primum instituti sunt, die 22. eius et Sergii Cornelii Dolabellae Consulatu, exemplô ludorum Olympicorum. Celebrabantur proin similiter quintô semper annô, certabantque in iis omne genus Artificum. In illis et Statius Post incredibilem totius urbis exspectationem, tandem Thebaidem suam recitavit: Sed coronam non impetravit. Unde Iuvenal. Sat. 7. v. 86.
---- ---- Sed cum fregit sub sellia versu,
Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.
Hunc agonem cavesis confundas cum agone Albano, ab eodem Imperatore instituto. Nobilior enim Capitolinus, adeo ut Romae non per lustra, ficut antea magnum annum, ut vocabant, sed per Capitolinos agonas supputarent: quod usque ad tempora sua obtinuisse, memorat Capitolin. in Maximo et Balbino c. 14. Ceterum semper agon ipse Romae mansit, ut in eo poetae, Rherores aliique ab ipso Imperatore coronam capesserent: Unde forte laurearorum Poetarum mos manavit. Donabantur autem, qui in agonibus Capitolinis vicerant, coronâ et ramô lemniscatis aut torque in volutis: Secundorum vero coronae et palmae sine lemniscis erant: ut ex Ausonio Ep. 20. v. 5. liquet,
Et que iamdudum tibi pahna Poetica pollet,
Lenmisco ornata est, quô mea palma caret.
Sed et distinguendi sunt Agones hi tum a ludis Capitolinis, qui, annitente Camillô, in honorem Iovis Capitolini, pro Capitolio a Gallorum furore servato, a Senatu Romano mstiruti leguntur apud Liv. l. 5. c. 31. tum a ludis Quinquennalibus, quos Augustus instituit, in memoriam victi apub Actium Anronii, qui proin Actiaci quoque appellati sunt, vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. c. 18. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CAPITOLINI Agnones — instituti a Domitiano Imperatote sigulis quinque annis celbrabantur, ad exemplum ludorum Olympicorum; In iis omne genus artisicum cettabant. Citharoedi apud Iuvenal. Sat. 6. v. 387. An Capitolinam speraret Pollio quercum. Histtiones, in vet. Mscr …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AGON Capitolinus — a Diocletiano institutus, ad imitationem Agonis Olympici. Circa A. C. 88. Censorin. c. 18. Vide infra Agones Capitolini …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACRA Certamina sunt — quae Diis olim dedicata, l. 4. ff. de his qui not. infam. qualia erant apud Romanos Fovis Capitolini, Apollinares Ludi, Romani Ludi et Magnae Deûm Matris. Quintilian. l. 3. c. 7. Ac laudes Capitolini Fovis perpetuae sacri certaminis materia, vel… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”